Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 3: Versus 2

Poenitentiam.Hoc praeco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; poenitentia praecedit, sequitur promissio regni: qui vere poenitet, in se praeteritos errores, deinde erigit animum ad coeleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur praedicatur poenitentia? Sed triplex est modus poenitentiae. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per poenitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur.Poenitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Poenitentibus regnum coelorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum coelorum primus Joannes praedicavit:Poenitentiam agite.Prima virtus est, per poenitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Poenitentiae virtus timore concipitur, qui est initium sapientiae. Poenitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit.Poenitentiam agere est dignos fructus poenitentiae facere.Regnum coelorum.Id est Christus, per quem sancti regnant in coelestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum.Appropinquavit enim,etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et caeci via (quae est Christus) carebant: quam parans Joannes poenitenti anteponit.
(* Traductions européennes)